anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda
die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis
Assyriorum ut defenderet se
vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et
habuit cum eis mysterium consilii sui
dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo
subiugaret imperio
quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor
rex Holofernem principem militiae suae
et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra
eos praecipue qui contempserunt imperium meum
non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam
subiugabis mihi
tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis
Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit
ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites
sagittarios duodecim milia
omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem
innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent
copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat
numerus
frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et
equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut
lucustae
cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos
montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia
castella eorum et obtinuit omnem munitionem
effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque
omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem
deserti et ad austrum terrae Celeon
et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit
omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre
usquequo perveniatur ad mare
et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth
qui sunt ad austrum
abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem
locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore
gladii
et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis
et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi
et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram